Part I. Translation. Translate the following passage. Be as literal as possible.
1. Ego vos hortor ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis.
2. Sentio equidem, excepta sapientia, nihil melius homini a deis
3. immortalibus datum esse. Divitias alii anteponunt; alii, salutem; alii,
4. potestatem; alii, honores; multi, etiam, voluptates. Illa autem
5. incerta sunt, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae
6. vicissitudinibus. Qui autem in virtute summum bonum ponunt, bene
7. illi quidem faciunt; sed ex ipsa virtute amicitia nascitur nec sine
8. virtute amicitia esse potest.
9. Quis est qui velit in omnium rerum abundantia ita vivere ut neque
10. diligat quemquem neque ipse ab ullo diligatur? Haec enim est
11. tyrannorum vita, in qua nulla fides, nulla caritas, nulla
12. benevolentia potest esse; omnia semper metuuntur, nullus locus
13. est amicitiae. Quis enim aut eum diligat quem metuat aut eum a
14. quo se metui putet? Multi autem se ceciderunt, ut saepe fit, tum
15. intellegunt quam inopes amicorum fuerint. Quid vero stultius quam
16. cetera parare quae parantur pecunia sed amicos non parare,
17. optimam et pulcherrimam quasi supelectilem vitae?
(adapted from Cicero, De Amicitia)
Part II. Respondete Latine, quaeso. (Please respond in COMPLETE Latin sentences!)
1. Quid hortatur Cicero? Cur?
2. Quae alii amicitiae anteponunt?
3. Cur sunt haec incerta?
4. Ex qua amicitia nascitur?
5. Cur est vita sine amicitia quasi vita tyrannorum?
6. Cur est is amor qui in amicitia invenietur tam gravis (important) hominibus?
Part III. Locate the following forms, found in your reading passage. Please give the line and the form.
1. deliberative subjunctive:
2. indirect command:
3. comparative adjective:
4. complementary infinitive:
5. Relative clause of characteristic:
6. superlative adjective:
Extra credit: How has the study of Latin improved your knowledge, understanding and abilities in English?